- CHOL AEBUS
- CHOL AEBUSMapharitarum Tytannus, memoratur Arriano, in Periplo; Erant autem Mapharitae siti ad Mare Azanium seu Euphratem, quod inter Arabicum Sinum et Indicum Mare medium. Idem de Dioscoridis insula, Γ῾ποπίπτει μὲν οὖν, ὥςπερ ἡ Α᾿ζανία Χαριβαὴλ, καὶ τῷ Μαφαρίτῃ τυράννῳ, καὶ ἡ νῆσος αὐτῷ τῶ βασιλεῖ τῆς λιβανωτοφόρου, Subdita est igitur, uti Azania, Charibaeli, et Mapharitae Tyranno, et Insula ipsi Regi Thuriferae regionis. Nempe Arriani tempore Charibael Sabaeis praefuit sive Homeritis; Thurifera Eleazo et Mapharitae Cholaebo paruêre. Salmas. ad Solin. p. 499.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.